RABNUS Maurus Magnentius

RABNUS Maurus Magnentius
RABNUS Maurus Magnentius
Archiepiscopus Moguntinus, Scriptor saeculi 9. celeberrimus, Fuldensis creditur. Philosophus ingens, Theologus summus, Poetarum sui saeculi facile princeps. Alcuinô praeceptore usus, primo Abbatiae Fuldensi adhibitus est, cuius reditus cum negligentius, sacris curis studiisque intentior, curâsset, Monachorum importunis querelis cedens, ad Ludovicum Germaniae Regem se contulit, a quo Moguntinâ Infulâ ornatus est, A. C. 867. Synodos complures celebravit, Arbiter negotiorum sui temporis. Sententiae de Orali Manducatione Corporis Christi in cena Domini, iam tum spargi coeptae, acriter restitit. diligens Augustini sectator, eius sque sententiam Bertra. mus Presbyter, iussu Caroli Calvi. scriptô editô defendit: eôdem tempore et Iohanne Scotô, de Eucharistia dogma Augustini egregie tuitô, Hospin. in proef. ad libr. Conc. Sub eo tamen Godescalcus Monachus, quod Praedestinationem et reporbationem dari, nec Christum pro omnibus mortuum esse, ex S. Scriptura, doceret, duriter habitus, est. Obiit a. C. 856. Opera eius volumnib. 6. prodierunt Coloniae A. C. 1627. in quorum fronte Vita eius, a discipulo Rodolpho, et l. 3. alia a Trithemio conscripta habetur. Trithem, in Czt. lib. de. Scr. Eccl. et in Chron. Annales Fuld. Lupus Ferrerius, epist. 40. Hermann. Marian. et Lambert. in Chron. Serarius in Mogunt. Proesul. Voss. l. 2. Hist. Lat. c. 35. Gesnerus, Biblioth. Christ. Brouverus, in Fuld. Hist etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”